Astronomica - cover

Astronomica

Marcus Manilius

  • 21 september 2020
  • 9788835898092
Wil ik lezen
  • Wil ik lezen
  • Aan het lezen
  • Gelezen
  • Verwijderen

Samenvatting:

Astronomica , seu Astronomicon Libri Quinque, sunt poëma Latinum didacticum (aliquando epicum appellatum) res caelestes tractans, hexametris scriptum, in quinque libros divisum. Astronomica circa annos 10–20 scripta sunt a poëta Romano, nomine fortasse Marco Manilio, de quo parum notum est. Quamquam ab aliis scriptoribus Romanis lecta esse videntur, explicite in nullo alio opere quod exstat proferuntur.
Astronomica sunt primum opus de astrologia et zodiaco magnum, intelligibilis, ac plerumque integrum. Ad hoc Lucretii poëma Epicureum De rerum natura multum auctoritate valuit, sed in Astronomicis placita Stoicorum deterministica approbantur, quibus mundus a deo curatus et a ratione rectus sit. Quintus liber Astronomicon lacunam habet, propter quod principalis libris magnitudo dubia est; alii putant totos libros perditos esse, alii credunt parvam tantum partem abesse.

We gebruiken cookies om er zeker van te zijn dat je onze website zo goed mogelijk beleeft. Als je deze website blijft gebruiken gaan we ervan uit dat je dat goed vindt. Ok