Works by Jean Amariton - Commentariorum in epistolas Q. Hora ... - cover

Works by Jean Amariton - Commentariorum in epistolas Q. Hora ...

Jean Amariton

  • 07 juli 2018
  • 1230002414638
Wil ik lezen
  • Wil ik lezen
  • Aan het lezen
  • Gelezen
  • Verwijderen

Samenvatting:

Extract : POSTQUAM anno 1550 philosophicæ professionis curriculum Petri Rami & Audomari Talæi doctorum meo rum consulio beneficióq; sum ingres sus, Joannes Bardon sapientissime, & regis procurator lectissime, nihil mihiprius fuit, quam vt eas artes, quas antea didicerã, meos item discipulos studiose docerẽ. Itaque cum Pe trus Ramus regius Eloquentiæ Philosophiæ’q professor, & Audomarus Talæus orator sapientissimus, & philosophus eloquentissimus, eloquentiæ philosophiæ q coniunctionem languentem, & propemodum extinctam, atque intermortuam, ex veteri Academicorum & Peripateticorum instituto summa cum sua laude, & omnium vtilitate reuocassent, & cum scriptis, tum singulari exẽplo suo ad eã sequendam nostros homines inuitauissent, ad eam cõsequendam viam & rationem osten dissent: horum ego vestigia, quàmproximè potui sequutus, tripartitam philosophiæ rationem eloquentiæ suauitate conditam meis discipulis explicaui. Primo itaque meæ professionis anno, vniuersam differendi ra tionem, cum ex abditis Aristotelis li bris erutam, tum in Petri Rami artificiosa officina perpurgatam, & omnium rerum magistra experientia (quam nobis optimorum poëtarum & eloquentium hominum præclara monumẽta suppeditauerunt) perpo litam & perfectam summo studio & juuandæ juuétutis voluntate exposui. Vtinam tam bene, tam q vtiliter quàm volui. Sequenti deinde anno cogitanti mihi, qua ratione adeam philosophiæ partem, quæ est de vita & moribus, meorum animos præpa rarem, & una in superiorum artium exercitatione continerẽ, occurrit cõ-modissimè id fieri posse, si Quinti Horatii Flacci epistolas interpretarer. Sunt enim verbis splendidæ, sentẽtiis acutæ, sapientiæq plenissimæ. in quibus nulla puerilis & redundãs leuitas, sed pressa & senilis tum verborum, tum sententiarum maturitas, & philosophica maiestate, cuius studium Horatius prima epistola cõ-mendat, digna orationis grauitas. Fe ci itaque non inuitus: in quam exercitationem ita nos studiose operam dedimus, vt inueniendi iudican dîque vias, quas ille in scribendo sequutus videbat persequuti simus, & præcepta institutáque philosophiæ ex Platonis, Aristotelisque fontibus deriuata, quibus hic Poeta præter cæteros abundat, enucleatè faciléque interpretati simus. Nostri itaque discipuli tum sermonis Hora tiani elegantia & proprietate, tum ingenii dexteritate, & sententiarum gravitate & utilitate excitati, easepi stolas non solú relegendas, sed etiam ad verbum ediscendas sibi putauerunt: méque rogauerunt, ut meas ob seruationes, quas partim dispersas ha bebant, partim non fideliter exceperant: literis consignatas monumentis mandarem: vt & sibi, & aliis permultis cõsulerẽ.

JOANNES AMARITON JOANNI Bardon, in magno Galliarum consilio procuratori regio S.D.
AD DOCTORES SUOS Joannis Amaritonis Octastichon.
DE HORATII SCRIPTIS ad studiosam iuventutem Joannis Amaritonis, præfatio.
ARGUMENTUM.
COMMENTARIORUM Joannis Amaritonis In Epistolas Q. Horatii Flacci Liber primus.

We gebruiken cookies om er zeker van te zijn dat je onze website zo goed mogelijk beleeft. Als je deze website blijft gebruiken gaan we ervan uit dat je dat goed vindt. Ok